monumenta.ch > Hieronymus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 65, 6
'Dico ego opera mea regi.' Propheticus chorus Christi et Ecclesiae sacramenta dicturus, ne carmine videatur indignus, et ob conscientiam peccatorum dicatur ei: 'Ut quid tu enarras iustitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum?' opera sua regi quem laudaturus est, confitetur, ut vel si bona sunt, ipse suscipiat, vel, si mala sunt, mundet; facitque quod iussus est: 'Dic tu iniquitates tuas, ut iustificeris' . Et, 'Iustus accusator sui est in principio sermonis' . Idioma autem non solum Hebraicae, sed et Latinae linguae est, pro syntagmatibus et scriptis opuscula dicere. Ergo et iste qui laudes cantaturus est Domino, carmon suum et opusculum consecrat ei, et pro Musis gentilium, ipsum, invocat in principio, quem laudaturus est.